Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
suis propriis, quam vero notoiii fratris sui Joannis bonis, ac iuribus possessionariis ita constabilitur, vt etiam Donationes, si quae superinde pro quopiam expeditae fuissent, simpliciter cassatae sint. Praeterea Villa quoque Kuzyuazon, Mykezaza, Panad , et Zepmezew iuxta fluvios inaiorem, et minorem Kykiillew sitae, per notam filiortim praefati condam Ladislai Vajvodae eidem Nicolao de Tolmach in perpetuum collatae habentur. In Orig. 1323. Fassio Comitis Nicolai filii Conrardi de Tolmach Domum suam in Civitate Gyznogo seu forte Dyznojo habitam Pelro filio Michaelis, etConsorti eius sorori videlicet suae iure perpetuo conferentis, coram Carolo Rege celebrata, per eumdemque Regem Annis 1324. et 1332. veleri ac novo Sigillis Regiis impressive confirmata. In Orig. 1323. Donatio Comitis Nicolai filii Conradi de Tolmach super dimidio Molendino in Insula Cristiani, una item Curia libera, et septem Vineis in Valle Vaincii exist. Nicolao filio Comitis Ilezonis de dicta Insula Christiani genero suo, et eius filiis, ex filia sua generandis, et non prioribus eiusdem filiae pueris, iure perpetuo ita collatis, ut in Casum illum, quo de dicta filia sua nullum haeredem susciperet, duae tantum partes praetactorum iurium iuxta consuetudinem Terrae Cibinensis apud ipsum reinaneant, edita. In Orig. 1324. Protestatio Nicolai, et Michaelis filiorum Salamonis, ac Cheel de Kclnuk contra Alardum ii-