Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
H L'291. Fassio Thomae filii condam Petri de Warda super perennali Terrae suae haereditariae Kut inter Villas Rjho et Zekes existentis venditione erga 20 marcas pro Daniele filio Chel de Kelnuk haeredibusque, ac haeredum eius successoribus coram Transylvaniensi Capitulo celebrata. In Orig. 1291. Fassio perennalis Stephani, Dominici, et Miconis filiorum Bewchewch de Genere Siculorum , onere etiam Petri fratris sui absentis in se se assumpto, coram Capitulo Alben. Transylvaniae sub expeditoria cautione celebrata, anno vero 1320-pro Nicolao fiho Danielis, et altero Nicolao filio Salamonis de Kelnuk ; ac demum Anno 1345. pro Michaele filio dicti Danielis, et Stephano filio praefati Nicolai filii Salamonis de dicta Kelnuk in eodem Capitulo semper erga exhibitionem Originalium transumpta. Vi cuius antelati fatentes Terram suam Solthteluk ex Collatione Stephani Regis impetratam , atque intra vicinitates Terrarum Iwanche Jobagionis Castri Alben. Transylvani iuxta Morsium , nec non Saxonum de Romoz et de Waras item Gahvar Aegidy filii Leustachy, ac villae Gyog situatam cum descriptione Metarum pro 20 Marcis, fini argenti memoratis Danieli, etSalamoni Comitibus filiisCheel de Kelnuk, eorumque successoribus iure perpetuo simul cum praetacta Donatione Stephanica vendiderunt. Sub Authentico duplici exemplari. 1295. Testimoniales Capituli Alben. Transylvaniae super Conventione inter Ficum, et Alaridum filium Gyan de Vyzakna ratione cuiusdam particulae Terrae Godyn , alias vulgariter Ryngylkyrlh appel-