Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
martyris. Talia statuta et ordinamenta sunt per Societatem beati Georgii, praesente et volente Domino nostro Rege Karulo stabilita. — Item primo: quod numerus fratrum nostrorum de Societate fieati Georgii Martjns non transcendat vel excedat vltra quinquaginta. — Item, secundo, quod debeant esse simul, seu in vnum conuenire pro eorumdem Status reformatione , Domino regi facienda fidelitale, et iustitia reddenda vnicuiqne inter se, omni dilatione postposita, in tribus terminis, videlicet in festo Beati Georgii Martyris, secundo in festo Natiuitatis Virginis Mariae, tertio in Octauis Strenarum ; ita lamen, quod nullus possit excusationem sui ipsius pretendere, quin veniat propria in persona, nisi magna infirmitate sit depressus, vel negocio Regis et regni manifesto sit occupatus. — Item quolibet mense semel feria secunda vel tertia, ad mandatum Judicum eorumdem illi de Societate, qui fuerint in curia, debent in vnum conuenire et tractare de bono statu Regis nostri et regni, ac de eorumdem vtilitate. — Item liabita auctoritate a Metropolitano eorumdem, Judex electus possit absoluere, ab iniuncta sibi poenitentia de violatione iuramenti, si ignoranter aut casualiter aliquis vel aliqui eorum rei errassent, exceptis grauibus causis, quas Judicio Fratrum commiserunt decernendas. — Item statuimus, quod si alicui de societate nostra per extraneos irrogaretur iniuria, Judex, qui pro tempore fuerit, possit facere dari litteras Domini regis, mandando Judici prouinciae, vt satis faciat iniuriato, auctoritate regia, absque dilatione, secundum iuramentum fratris nostri querulantis. — Item statuimus, quod nullus conuersationem amicabilem habeat, vel liabere debeat cura inimico Fratris nostri de Societate,