Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
tiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Comaniae, Bulgaiiaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus, praesentes litteras inspecturis, salutem in salutis largilore. Boni Principis et relfgiosi est, sanctam matrem Ecclesiam in sua praerogatiua libertatis conseruare, et ab his , quae sunt egentium animarum, penilus retrahere manus suas. Proincle ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire, quod nos , cum nobis per quosdam reialum fuisset, quod Ecclesia beati Jacobi de Saaros non Plebania, sed semper esset Ecclesia Parochialis, et suggestum sacerdotale exstitisset, ac Sacerdos diclae Ecclesiae decimas intra territorium ipsius Eeclesiae existentes non de iure, cum secundum approbatam consuetudinem regni nostri, non ad Parochiales Presbiteros, sed tantum ad plebanos pertineat perceptio, percipiat, ipsas decimas castro nostro voluissemus applicare, quia tamen nobis per litteras Patris Lodomerii, Dei gralia A. Episcopi Strigonien. et per omnes Barones, tunc temporis nobiscum existentes, constitit} quod ipsa Ecclesia B. Jacobi de Saaros a suae institutionis exordio semper exstitit plebania; volurous et irrefragabiliier definimus, vt quicunque fuerit Plebanus in ipsa Ecciesia de Saros percipiat decimas intra limites sui territorii sitas. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem, praesentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri inunimine roboratas. Datum per manus discreti viri, Magistri Theodori, Albensis Ecclesiae Praepositi, Aulae, noslrae Cancellarii , Dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCXCIII. Tertio kalendas Augusti." Ex Archiuo Cap. Agrien. Battyaiiyi Eccl. Tonio I. j». 485.