Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
gulari, solucre tantummodo pondus vnum, dum suas sarcinas, siue ballas, pannorum talium apud Ciuitatem Strigonii non disligatur nee resoluunt, quoniam disligantes easdem apud Strigonium similiter aliis mercatoribus de eisdem pannis coloralis soluere telonium nihil causantur, quin imoderebus omnibus ipsis, quas et ipsi deferunt cis Rhenenses soluunt vna cum aliis tam de syndone, quam pannis giiseis, seu l uscanicis , vel panulatio , et omnibus prorsus eorum rebus incunctanter ex mercimonialiis aliis par vectigal. Quamobrem, cum Regum et mundi Principum, quorum est priuilegia concedere, condere, seu Iargiri ad eosdem prius concessorum pertineat interpretari ambigua, decidere dubia, seu nodosa; Nos cum Nostrorum consultissima deliberatione Baronum et Procerum, et Penatum (sic) decernimus, decisione regia, in perpetuum obtentura, quod siue mercatores de Pesth vel de Buda, illisque parlibus conuicinis , versus Jaurinum transeuntes, irigrediantur Ciuitatem Slrigonii, nec ne, transeantue per Dorogh, vel per Banyhida , quod certo certius fieri praesurnimus, semper dicti vectigalis in fraudemsancte Strigoniensis Ecclesiae tributurn debitum, seu limitalum, ac si ipsam transirent, per mediam Ciuitalem Slrigotiien. soluere integre etiam apud Jaurinum modis omnibus teneantur, sicque fraudare conantes, dieturn tamen tributum vel telonium rite euadant, imo vero poena propter hoc legitima sicuti, qui non soluto vecligali trarisierint, puniantur. Voluraus simihter tribularium sancte Strigon, Ecclesie locum suum, et mansionem habere in telonio Jauriensi. In secundo vero dubitationis articulo consimili nostrorum tutissima interpretatione Baronum, et regni Nobilium, optimatum, in exolutio-