Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

lis sui, ac deinde sub regiinine Leopoldi etiam Au* striae Ducis permansit; nam puer erat. Cum vero iam pubertatis annos attigisset, repetereturque a subditis, Leopoldus eum diligentius custodiebat, nec facilis ad restituendum erat; ob quam rem non paruae discordiae ortae sunt. Demum vero Dominus de Yalse antiquior, sub specie venationis Albertum secum accepit, ducensque ipsum Viennam, de ma­nibus tutoris extraxit, ac sic iuuenis dominationem accepit; vsus plurimum est consilio eius, qui se li­berauerat. Creuit autem Albertus, ac Elisabetli, fi­liam Sigismundi regis in vxorem accepit, feminam admodum pulcbram, quae secum magna cum pudi­citia vixit. Exinde, cum Bobtmi baeresim induis­sent, vicinosque omnes bellis terruissent, solusbic Morauiamet Austriam, potenti brachio tutatus est, nec minora damna Bohemis intulit, quam ab eis percepit. Erat enim sedulo in armis, currusque Bo­hemorum more in aciem educebat, assiduisque labo­ribus mililem suum ad exercitiura rei railitaris indu­rauerat. Itaque vnum ex omnibus vicinis Albertum, Austriae Ducem, Bobemi timuerunt; nam et saepe prostrali ab eo, el saepe fugati sunt. Cum denique Sigismundus socer interiisset, mox Hungari eum in regem vocauere; similiter quoque et Bohemi. Ita­que paruo tempore duo baec sibi maxima regna ob­uenerunt. Sed cum in Ilungariam perrexisset, co­ronarique deberet, fuerunt complures Nobiles , qui se nihil de sua electione sciuisse contenderent, nec eum regem volebant. Quibus Budam venientibus is obuiam exiuit iratosque Nobilium animos tanta hu­manitatis exhibitione parauit, coronatusque est cum omni pace. Interim et Electores Imperii, audita Si­gismundi morte, eundem Albertum in regem Ro-

Next

/
Thumbnails
Contents