Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

dit vniuersis, quod nos pensatis, et nec irnmerito in nostro regali animo reuolutis feruida illibatae fideli­tatis eonstantia, perfeetaeque deuotionis zelo, sed et multiplicibus gratuitis nobis iam praestitis obse­quiis, et complacentiis fidelis nostri sincere dilecti, Reuerendissimi in Xto Patris, Domini Georgii, Ar­chiepiscopi Sirigoniensis, aulae nostrae summi Can­cellary, quibus ipse ab eo praesertim tempore, quo continuae familiaritatis cognitione mediante, de ipso nobis plena constitit notitia, Celsitudini nostrae cum omni sinceritatis zelo, quotidiana euidenti experien­tia teste, se studuit, eoque accuratius dinceps, vtnon dubitamus, studebitse gratum reddere, et acceptum, quo sibi nostram beneuolentiam fauorosam praesen­serit affuisse; horum igitur suorum intuitu merito­rum, volentes suis votis aliquantulum respondere, ad suae supplicationis instantiam nobis propterea oblatae. Eidem de mera nostrae regiae potestatis ple­nitudine, ac gratia speciali, annuendum duximus et concedendum, imo annuimus et concedimus prae­sentium per vigorem, vt ipse circa possessionem Archiepiscopatus sui praetacti Uyfal u vocatam, in Comitatu Str goniensi existentem, secus fluuium Da­nubii sitam , in et super eodem fluuio Danubii va^ dum seu transitum naualem instituere, hominesque cuiuscunque status existant, pariter cum omnibus ipsorum rebus et bonis hinc inde transuadere volen­tes, transferri facere , idemque vadum nauibus, ca­rinis et aliis ad ipsum vadum correquisitis instrumen­tis fulcire , ac tandem ipse, suique successores Ar­chiepiscopi, sub illis libertatum praerogatiuis , pro­uentibusque et emolumentis, naualis huiusmodi, qui­bus caetera vada in eodem fluuio existentia , tenen­tur et gubernantur, tenere, possidere et habere va-

Next

/
Thumbnails
Contents