Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

subditis dilecto filio, nobili viro, Stephano, Magno vaiuodae supra dicti regni Bosnae, salutem et bene­dictionem apostolicam. Quum te pro raagnis et ar­duis nostris et Sacrae Romanae Ecclesiae negociis et pro exaltatione fidei catholicae, salute ct pace, ac bono statu partium earumdem, tanquam nuncium verjtatis et pacis, ad supradictas partes praesentiali­ter destinemus; nos volentes tuam honorare perso­liam et illa tibi concedere, per quae personis illa­rum partium te possis reddere gratiosum; fraterni­tati tuae vsque numerum triura personarum railite9 faciendi, eisque orania insignia et honores dandi, quibus milites legitime facti, vtuntur et vti possunt, itaque vt ipsi, quos milites feceris, gaudeant et gau­dere possint omnibus immunitatibus et honoribus; iisque insigniis vti et frui, quibus vtunlur et fruun­tur viri, qui ordinera militarem legitime accepei unt, auctoritate apostolica, tenore praesentium plenam ac liberam concedimus facultatem. Datum Floren­tiae anno Incarnationis Dominicae MCDXXXIX. pridie Idus Septembris, ponlificatus nostri anno IX." Apud Farlatum Tomo IV. p 250. Fuit hio Stephanus co^no­mine Scurus, a sacris quidem catholicis alienus, Ca­tbolicorum tamen et Pontificis Romani amicuni se simu­lans. Fuit hic quoque, occupata Semendria, ab Amura­the Turcarum Sultano, belli periculo perculsus. CLXXXIX. Eugenius lY. PP. suum de vnione GraecOrum cum Ecclesia Latina gaudium exponit. A. 1431). Vll. July. Eugenius Episcopus seruus seruorum dei, Di­lecto filio, rSTobili viro Friderico , Duci Austrie, sa­lutem, et Apostolicam benedictionem. Gloria in al­tissimis Deo, et in lerra pax hominibus bone vo-

Next

/
Thumbnails
Contents