Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

sia, non videas pro nunc ad ea posse operam darr, ne forsitan pro huiusmodi turbatione, vt optas, se­danda, interponendo partes tuas, tibi tolleretur oc­casio , si videreris in aliquam partium quouis modo pendere. In qua re primum scire te volumus, non fuisse intentionis nostrae de rehuiusmodi promouen­da, sed ex parte tua per ipsum Patauiensem episco­pum vnum ex tuis oratoribus requisili, pura et re­cta mente consensimus, et propterea ipsum Magi­strum Joannem ad te destinauimus : satis enim, quan­tum ad nos pertinebat, videbatur, pro iniuncto no­tis desuper pastorali officio ad pncem populi Chri­stiani, in te, veluti regum primum , dirigere vota liostra, teque omni possibili fauore complecti, si­gnanter pro arcendis infidelibus a regno illo Hunga­riae ad ipsius regni quietem, pacemque perpetuam; neque dubitamus, id sequi posse , modo diligens studium ad id impenderes, sicut indubie speraba­tnus. Existimamus etiam sublimitatem tuam pro fa­uore sanctae Apostolicae sedis, contra nonnullorum machinationes iniquas, iam tibi notas, daturum ope­ram efiicacem, sine qua, ad, quae supradiximus, con­sequenda, peruenire non posse, dubium non est, quin stante intestina seditione aduersus ipsam sacram scdem, matrem omnium iidelium et magistram , ad­uersum exteros de victoria sperare non licebat. Et quamuis arbitremur serenilalem tuam bona mente in id tendere, vt se oslenderet neutralem; non ob boc credimus imminenti periculo subueniri, quin potius venenosam doctrinam contra ipsam sanctam Aposlolicam sedem et contra puiissimam vnilatem, ab omnibus Chrisli (idelibus semj)er obseruatam, continuo serpere, et sub vmbra reformationis Ec­clesiae, quam satorcs huiusmodi in se sempcr hor-

Next

/
Thumbnails
Contents