Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

CLXiV. Idem Albertus Buda Viennam aegritudinis leuandae cauta profectut Oratoribus suis pacis cum Volonis conficienda* gratia cre­dentionales plena cum potestatz elargitur Strigonii. A. 1439« Albertus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus etc Hungariae, Bobemiae, Dalmatiae, Croa­tiae etc. Rex, Dux Austriae etc. Significamus teno­re praesentium, quibus expedit vniuersis: Quod de fide et legalitate Magnificorum et Nobilium, YVla­dislai de Palocz, Magistri Curiae r.ostrae Maiestatis et Stepbani Poharnok de Berzevicz, Oratorum no­strorum fidelium dilectorum, plenam gerendae fidu­ciae praesumptionem, quam et eorum cuilibet in solidum plenam damus, et omnimodam concedimus tenore praesentium facultatem, cum Serenissimo Do­mino Wladislao Rege Poloniae, Lituaniae Principe supremo etc. conueniendi, necessariosque tractatus habendi, atque treugam, suIFerentiam, tolerantiam, a guerra concludendi, inscriptionibus firmandi et stabiliendi ac super pace perpetua aliam dietam con­gruentem inter Nos vtrinque recipiendi et faciendi^: promittentes verbo nostro regio omnia et singula, quaecunque per diclos oratores nostros condictata, tractata, conclusaue fuerint, rata, grata , atque fir­ma habere et seruare, tamquam Nos ipsi, si prae­missis interessemus personaliter, eadem clauderemus, tractaremus, concluderemus, et modo eflicaciori firmaremus. Harum testimonio litterarum, quibus secretum nostrum est appensum. Datum Strigonii Sabbatho post festum Sancti Galli (XVII. Octob.) Anno Domini Millesimo, quadringentesiino tricesi­mo nono. Regnorum nostrorum Anno secundo.*' Apud Dogiel Tomo I. Col. 154—5. Rex .e castro aeger re­uersus cum ablegatis Poloniae, qui toto expeditionis

Next

/
Thumbnails
Contents