Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

Croatiae, etc. flex et Dux. Austriae etc. Memoriae commendamus — quod veniens in conspectum no­strae Serenitatis fidelis noster , Ladislaus, filius Jo­annis, fily Kende de Molomyz, nobis suo ac eius­dem Joannis filii Kende, nec nonKenderes, et Ni­colai fratrum suorum carnalium, nominibus et in personis significare curauit eomodo, quomodo ipsi ex gratiosa annuentia, concessioneque et donatione condam Serenissimi Principis Domini Sigismundi, Rornanorum Imperatoris ac Hungariae etc. regis, soceri et praedecessoris nostri carissimi, diuae me­moriae , quemdam pontem in via Vaskapu vocata, de partibus nostris Transiluanis versus Karansebes tendente, existentem, per quem conductores salium nostrorum regaliura sales nostros ad partes regni no­stri Hungariae conducere consueuissent, hactenus te­nuissent, et semper in rupturis et diffractionibus, quae ipsi ponti quandocunque contigissent, rcfor­massent, tenerentque et reformarent etiam in prae­sentiarurn, sic et taliter, quod ipsi currus sales no­stros per eundem deferendo, processissent iugiter et procederent absque aliquali impedimento; singulis etiam annis pro conseruatione et reformatione prae­tacti pontis de camera salium nostrorum regalium , de Vyzakna singuli quinque millia sales per Came­rarios, pro tempore "constitutos, ipsis soluti essent datione, et assignati; in anno autem proxime trans­acto, dum illi saeuissimi Turci partes nostras Trans­siluanas subintrantes deuastassent; litterae praefati Domini Sigismundi Irap. super conseruatione praeta­cti pontis confectae, ab ipsis deperditae essent et alienatae; supplicans annotatus Ladislaus suo ac alio­rum praescriptorum nominibus et in personis circa praemissa de remedio dignaremur prouidere oppor-

Next

/
Thumbnails
Contents