Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

huiusmodi eorundem Libertatibus et gratiosis exem­ptionibus de benignitate nostra Regia conservare di­gnaremur. Unde nos praescripti annotati quondam Domini Ludovici Regis , nec non gpstris atque prae­scriplae Dominae Reginae Litleris revisis, perlectis et ddigenter ruminatis et examinatis, quia inter ali­as Libertatum praerogativas et gratiosas exemptiones Litteris in eisdem expressas primum per praefatum quondam Dominum Ludovicum Regem patrem et socerum nostrum ut praefertur eis datas, ex post vero per nostram Maiestatem pro eis gratiose con­firmatas atque roboratas praenominatos universos Cives et bospites nec non populos de dicta Szakol­cza a solutione praemissae Tricesimae et dicti Tri­buti de rebus Bonis eorum mercimonialibus propriis ubique per totum ambitum ipsius Regni nostri Hun­gariae perpetue , praefatos aulem universos merca­tores forenses Extraneos Comprovinciales ad fora ipsorum diebus Dominicis et Feriis quartis in singu­lis annis, in cunctis festivitatibus Diei dominicae post festum assensionis Domini, ibidem celebrari consvetas cum rebus eorum mercimonialibus con­currentes et advenientes diebus fororum et nundi­narum praedictarum, tantum et non alias stando et remeando similiter omni solutione Tricesimae et Tribuli a Rebus et mercibus ipsorum facienda sub certis exceptionibus et Articulis literis in praemis­sis contentis perpetuis temporibus liberos et exem­tos fore, agnovimus et reperimus evidenter, dem­pto tamen et excepto pro casu , quo praefati mer­catores forenses et extranei ac Comprovincionales per eandem Civitatem in diebus fororum ac nundi­narum huiusmodi transitum facerent ulteriorem, ex tunc ipsi a solutione huiusmodi tricesimae ac Tribu-

Next

/
Thumbnails
Contents