Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

raam dominam nostram , Dominam Elisabet, con­thoralem videlicet memorati Domini ducis Austriae , et in regem , sicut praemittitur, electi, in reginam Hungariae inungere vajeat et coronare ; tali tamen » sub conditione, quod, si nos temporis in processu, quo opportunitas commodose se obtulerit, iura et priuilegia alia ecclesiae nostrae , suis videlicet effica­ciora, et meliora inuenire et producere poterimus; ex tunc, ipsis visis etnominatis, idem Dominus Epi­scopus Vesprimiensis a prosequutione dictorum suo­rum iurium et priuilegiorum, in antea penitus desi­stere, debeat et cessare teneatur. Casu vero, quo praedicta sua producta iura et priuilegia ac quae­cunque alia iuuenienda et producenda nostris fue­rint saniora, efficaciora et meliora; ex tunc nec nos , neque nostri successores in huiusmodi facto coronationis vllo vnquam tempore impedire debea­mus aut valeamus. Ad quae omnia obseruanda tam nos, quam saepe tactus Dominus Episcopus Vespri­miensis sub praesentiura litterarum , quibus vtrius­que nostrum annularia sigilla sunt appensa, obliga­uimus, et obligamus , testimonio mediante. Datum in Albaregali, in vigilia circumcisionis domini , An­no eiusdem MCDXXXVII. U Apud Pray Hierarch. P. I. pag. 286. Katona Hist. Criticae Tom. XII. pag. 324. sqq. Electio memorata praecesserat Posonii XVIII. Decembris, vt Martinus de Senging, scriptor Synclironus Mellicensis in haec verba testafur: ,,Anno MCDXXXVII. proxitna feria quarta ante festum B. Thomae Apostoli, illustris princeps , dominus Alber­tus, dux Austriae, Styriae, Carinthiae etc. marchio Mo­rauiae , comesque Tyrolis etc. electus est in regem Hun­gariae, in oppido Posoniensi, per episcopos et barones, , aliosque incolas regni Hungariae, qui pro maiori parte

Next

/
Thumbnails
Contents