Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

Maiestatis, et Stephani Poharnok de Berzevicz, Ora­torum nostrorum fidelium dilectorum plenam geren­dae fiduciae praesumptionem, quam et eorum cui­libet in solidum plenam damus, et omnimodam con­cedimus praesentium tenore facultatem cum Serenis­simo Domino Wladislao , Rege Poloniae, Litvani­aeque Principe , supremo etc. conveniendi, neces­sariosque tractatus, habendi atque treugam, sufTe­rentiam, tolerantiam a guerra concludendi, inscri­ptionibus firmandi, et stabiliendi, ac super pace perpetua aliam diaetam congruentem inter nos ut­cunque recipiendi, et faciendi, promittentes verbo nostro regio omnia, et singula , quaecunque per di­ctos oratores nostros condictata, tractata, conclu­save fuerjnt, rata, grata, atque firma habere, et servare, tanquam nos ipsi, si praemissis interesse­mus personaliter, eadem clauderemus, tractaremus, concluderemus, et modo elficaciori firmaremus. Ha­rum testimonio literarum quibus secretum sigillum nostrum est appensum. Datum Strigonii Sabbato post festum S. Galli anno Domini MCCCCXXXIX. Regnorum nostrorum anno II-o. Ex Mss. Kaprinayanis littera B. notatis Tomo LIII. p. 351. Apud Mathiain Dogiel in Coilice Diploniatico Poloniae Tom. I-o. CLVI, Idem Ciuitati Poson. super muneribus strenalibus administratis quietantias dat. A. 1439. R-o Henrici filii Vaydae Magistri Curiae. Nos Albertus Dei gratia Romanor. Rex semper Aug. ac Hung. Bohem. Dalm. Croatiae etc. Rex, et Dux Austriae memoriae commendamus per praesen­tes, quod quia providi Cives Hospites et Incolae hu-

Next

/
Thumbnails
Contents