Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

posterique eorundem, quos post ipsum pari feruo­re prosecuturi sumus ad futura nostra, et coronae sacrae obsequia ferventius incitentur , volentes vo­tis suis ad praesens respondere, castrum T. nuncu­patum in Comitatu T. situatum , item oppidum simi­liter T. appellatum, ac possessionem T. nominatam in T. nec non aliud oppidum T. dictum, ac pos­sessiones TT. vocatas in praefato T. Comitatibus si­tuatas ad praefatum Castrum T., sicut nobis dictum est spectan. Item possessionem T. nominatam cum viliis TT. nuncupatis, nec non portionem possessio­nariam in possessione T. vocata omnino in dicto T. ac possessionem T. in antefato T. Comitatibus babi­tas et existen. ad dictam possessionem T., ut asse­ritur pertinen. Quae scilicet castrum, ac oppida possessiones, et villae apud manus antefati Comitis Stephani et Reverendi Patris domini Simonis Epi­scopi Vesprimiensis, nec non Magnifici Georgii si­militer Comitis Posoniensis fratrum suorum carna­• lium primum vigore impignorationis per antefatum condam dominum Sigisrnundura Imperatorcra pro certa et notabili pecuniarum summa eis , ut dicitur, factae extitisse, interque tam liuiusmodi pignoris, quam etiara donationis nostrae per eos exinde a no­bis infra vilae eorura temporaliter obtentae titulo fore perhibentur, simul cum omnibus et singulis suis , et eorundem utilitatibus , et pertinentiis , lo­cis scilicet sessionalibus, praediis, terris arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, sylvis, rubetis , ne­moribus, montibus, vallibus, vineis et vinearum promonthoriis, foenelis, aquis, fluviis , piscinis, pi­scaturis, lacunis , seu clausuris usonum , molendi­nis, et locis molendinorum, nec non tributis, va­dis, Ecclesiarum patronatibus , Juribus , iurisdiclio-

Next

/
Thumbnails
Contents