Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
num Sigismundum Romanorum Imperatorem semper Auguslum, ac Hungariae, Boliemiae, etc. Regem Patrem socerumque et Praedecessorem nostrum charissimum, prout hoc ipsum honorum et donorum magnitudo , quibus eundem vita sibi comite abunde prosecutus est, manifeste profilentur, successiuo cremento claruisse dinoscitur , sufiiciens nostro arbitrio habeatur, ad inducen. nos, et provocan., personam ipsius omni favore gratiarum prosequen., multo magis tamen, et summo cordialius ad id ex intimo attrahimur, dum aperte intuemur, et conspicimus, praeteritis eius actibus magnificis nova gesla pari laude digna succedere, et priorem famulandi solicitudinem moderna complacendi promptitudine decorari: iNam inter alia ejusdem fidelitatum obsequia, quibus ipse a tempore coronationis nostrae in regem Hungariae, indefessa solicitudine Maiestati nostrae, se gratum reddere studuit, et acceptum, Illud polissimum servitii genus eximia reputatione nostro inhaeret recordio, quod anlelatus Comes Stephanus tempore electionis et coronationis nostrarum in Regem Ilungariae inter alios Barones ejusdam regni primatialiter adhaerendo, et tam eo tunc circa coronationem nostram fideli cooperatione , quam etiam ex post cum decenti, imo copiosa suorum familiariumcomitiva, aliquamdiu Maiestati nostrae assistendo primatialiter exhibens, tunc temporis in rerum nostrarum gerendarum primordiis, non pauca Celsitudini nostrae ministravit auxilia , et Fidei suae stabilem intentum apertis indiciis demonstravit. Demum vero nobis, tanquam certarum rerum gerendarum festivam expeditionem exposcentium necessitate coacti, pusilia post eandem nostram coronationcm in ipso regno mora protacta, pro suscipienda