Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

commendamus tenore praesentium significantes qui­bus expedit universis. Quod nos non solum ad iila grata et Jaudum praeconio , nec immerito, attollen­da,merita, sincerasque et acceptas complacentias fidelis nostri sincere dilecti Magnifici Emerici de Mar­czaly, pridem Comitis nostri Themessiensis, filii videlicet quondam Nicolai de eadem Marczaly, olim Wajvodae partium Transsylvanarum, quibus Maie­stati nostrae tempore felicium electionis, et corona­tionis nostrorum in Regem, ac Serenissimae Princi­pis dominae Elisabetb Conthoralis nostrae Charissi­mae, filiae videlicet quondam gloriosissimae reco­lendae memoriae Principis domini Sigismundi Ro­manorum Imperatoris, et Regis Hungariae etc. in Reginam Hungariae factarum , et expost usque in praesentiarum cum omni fidelitatis fervore, et exi­mia fidei constantia ad nutum, et omnimodam no­strae sublimitatis voluntatem studuit, sine intermis­sione, complacere , quin potius ad multifariae, et merito laude digna fidelitatum obsequia, quae idem Emericus , filius Wayvodae praefato quondam do­mino Sigismundo Imperatori, et Regi, sub loco­rum, et temporum varietate, et praesertim in Ale­manniae, Tusciae et Lombardiae, ac aliis Italiae partibus, sed et in sacra Urbe Romana, ubi de ma­nibus Serenissimi domini nostri Domini Eugenii Pa­pae quarti idem dominus Imperator insulam, et co­ronam imperialem feliciter susceperat, tandem vero in Regno Bohemiae cum eadem Imperali Maiestate cum decenti familiarium suorum comitiva proceden­do, laterique suo incessanter adhaerendo, diligenti studio , et alacri voluntate, sollicitudineque indefes­sa exhibuit, et impendit, debitum respectum ha­ben. ipsum Emericum, filium Wayvodae regalibus

Next

/
Thumbnails
Contents