Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

gremio non proveniat Regiae Maiestatis: proinde ad universorum quam praesentium, tam futurorum no­titiam harum serie volumus pervenire: Quod nos attentis et consideratis tuarum probitatum, et virtu­tum indiciis, laudandoque tuae famae praeconio , quibus in conspectu nostrae Celsitudinis testimonio fidelium meruisti commendari, nihilominusque pensatis praeclaris tuis fidelitatibus, et fidelium ser­vitiorum gratuitis merilis, et acceptis complacentiis per te nobis, et sacrae regni nostri Hungariae Co­ronae iuxta possibilitatis exigentiam exhibitis, et impensis in futurum autem eo ferventius et diligen­tius te nostris obsequiis insistere non ambigimus, cumte, et tuos regalium antidotorum munificentiis, a nostra sublimitate conspexeris fore insignitos, pro uberioris tui honoris decentia et augmento tibi, el per te Petro carnali, nec non Michaeli, ac Stepha­no filiis Georgii de eadem Pernesz Patruelibus Fra­tribus tuis, vestrisque haeredibus et poslerilalibus universis haec arma, seu nobilitatis insignia in prin­cipio, seu Capite praesentium literarum nostrarum suis appropriatis coloribus arte picloria figurata sunt, et depicta, ac distinctius expressata, animo delibe­rato, et ex certa nostrae Maiestatis scientia cledi­mus, donavimus , et contulimus, imo ex abundan­tiori plenitudine nostrae specialis gratiae concedi­mus, et praesentibus elargimur, ut vos , vestrique haeredes, et posteritates universae praedicta arma, seu Nobilitatis insignia more aliorum armis utenlium a modo in antea ubique in proeliis, hastiludiis, du­ellis , torneamentis , et aliis omnibus exerciliis No­bilibus scilicet, et militaribus , nec non sigillis, an­nulis, velis, papilionibus, et generalibus in qua­rumlibet rerum et expeditionum generibus sub me-

Next

/
Thumbnails
Contents