Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

in quibusccunque nostris et ipsius regni sui neces­sitatibus non deserant, sed fideliter et toto posse eorumdem nobiscum pariter ipsum regnum et nos omnes regnicolas, ab omnibus aemulis defensare, ac in omnibus tam praemissis quam eliam singulis alys, bonis et laudabilibus, et iustis antiquis con­suetudinibus nostris et Regni Hungariae praedicti, inuiolabiliter conseruare teneantur , et quod super praemissa nunc obtenta, et superius specificata con­cessione, ex parte dicti Domini nosti i regis, et ipsius Dominae nostrae per omnia contenti, etiam per praesentes, promittimus de cetero, et per amplius vllo vnquam tempore ipsos, Dominum nostrum Re­gem et Dominam reginam per quarumcumque no­uarum adinuentionum leges praeter praemissas illo modo, quo supra per praeallegatum Dominum no­strum regem concessas, quam etiam alias antiquas bonas consuetudines , atque leges nobis dari peten­das inquietare, aut qualescunque imposterum con­cessiones, quae se vltra praemissorum contenta pro­tenderent, nobis tradi, seu in consuetudinem et le­gem adscribi nollc, nec debere. Et sicul praeinisi­mus, super his contenli manentes, contra omnes , quoslibet, cuiuscunque status et conditionis homi­nes, qui haec ipsa , quae supra in tenore dictarum litterarum continentur ac cetera modo praescripto specificala, quauis illicita occasione impugnare mo­lirentur, ipso Domino nostro regi, et Dominae re­ginae assistemus et sibi pro illorum proteruia do­manda, et compescenda, cooperabimur toto posse. Harum nostrarum litterarum, quibus sigilla nostra appensa sunt,vigore et testimonio mediante. Datum Rudae praescripto Sabballio proximo ante dictuin feslum Sanctae Trinitatis. Anno Domini Millesimo

Next

/
Thumbnails
Contents