Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
ctum adeundo et libertates ipsius regni nostri, quibus ipsi praelati, et barones ac nobiles, eorumque praedecessores temporibus diuersorum regum, praesertim quondam serenissimi Principis , Domini Ludouici regis, felicis recordationis, praedecessoris nostii, freti fuere, et gauisi, in quam plurimis suis articubs diminutas esse recilantes, et nostram regiam Serenitatem super reformatione Status dicti regni nostri precibus, instantys propulsantes, infrascriptos articulos et in eis contenta nostris litteris inseri et conscribi facere, approbare, et in eisdem se per nos illiba e conseruari, humillime supplicarunt. Nos quoque promisimus, imo promittimus, bona fide, quod articulos infrascriptos tenere et implere volumus et debemus. Articulus I. Primo, quod antiquas leges et consuetudines huius regni et libertates regnicolarum, ecclesiasticorum et secularium, cuiuslibet status, ad priorem suum modum et statum, quantum de iure et cum honore, eorumdemque praelatorum et baronum ac regni nobilium consilio et auxilio possumus, reducemus, redintegrabimus, reformabimus et de cetero in eisdem manutenebimus et conseruabimus. Art. II. Insuper quod regia maiestas Palatinum regni, antiqua consuetudine regni ipsius requirente (eo quod idem Palatinus ex parte regnicolarum regiae Serenitati; ex parte ipsius regiae maiestatis regi.icolis, iudicium et iustitiam facere potest, et tenetur) ex consilio praelatorum et baronum ac regni nobilium pari voluntate eligat. Art. III. Quod regia dignitas pro tuitione regni et confiniorum ipsius conseruatione, hominibus suis exercitualibus de stipendio regali dispositiones faciat, sic quod regnicolas ipsi stipendiati exercituantes non praedentur. Exer-