Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
vigore et Testimonio Litterarum mediante. Datum Budae Sabbatho proximo ante festum b. Margarethae Vire. et Mart. Anno Domini 1439. Relatio Domini Benedicti Electi Jauriensis (L. S.) Lectum per fratrem Rend. Ex authographo transumsit et communicavi'. Georgius Gyurikovits. XCVIII. Idem eodem in merito. A. 1439. Caeterumin Lileris quondara domini Alberti Regis patentibus in pergameno confectis sigillo suo in Margine impressiue consignatis Budae sabbatho proximo in feslo Beatae Margarethae Virginis et Martjris de Anno Domini 1439. emanalis ita continetur: Quod quia a longis iam retroactis ternporibus cis Civitatem nostram Posoniensem aqua Danubii per Arenae, et Arborum congeries et Conglobationes sic existit divisa, quod per navalem Transitum magna cum difficultate ipsa aqua Danubii potest transfretari, ideo quondam princeps laudundae memoriaeGloriosissimus Dominus Sigismundus Romanor. Imperalor semper Auguslus, ac Hungariae Rex, Pater et Praedessor noster charissimus , tantis incomodis , tamque maximis periculis, quae nedum praediclae Civitati nostrae Posoniensi, verum potius Regnicolis et Viatoribus inibi transfretare contingentibus consveverunt evenire , salubriter providere volens, circumspecta sagacitate, providoque ingenio prope praetactactam Ciuitatem nostram Posoniensem Pontem super navibus magnis sumptibus et expensis construi fecit, et laborari, qui tandem sub Gubernatione Castellanorum Castri nostri Posoniensis existens, ot propter inadvertentiam plerisque Vicibus per aqua-