Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

rainicus Episcopus contra litteram Capituli Ecclesiae Wesprimien. praedictae , per modum exceptionis verbo proposuerat, quod dicta littera actioni et pro­positioni suae nec non iuribus et litteralibus suis in­strumentis alias coram nobis per eum in iudicio pro­ductis obuiaret, et derogaret, ex eo, quia nulla mentio de molendino deserto seu loco molendini, deserti praetacti sui altaris in eadem littera habere­tur; quoniam si aliquod ius ad ipsum mokndinum desertum, seu locum molendini deserti praecessores et praecessores et parentes ipsorum reorum habuis­sent, ita bene de ipso sicut delocis sessionalibus, ter­ris, arabilibus, et foenilibus titulo pignoris obliga­tis, expressa mentio facta extitisset, consequenter etiam ipsa causa, cum sit mere spiritualis, non con­cernens forum saeculare, in curiam regalis maiesta­tis ipsius Domini Alberli etc. llegis, Praelatorum et Baronum suorum iudicio , prout dicla litlera ipsius Domini nostri regissonare videbalur, non esset trans­mittenda, sed per nos fine debito terminanda; pe­tens dictas exceptiones per nos admittendas; nilnlo­minusque causam eandem mere spiritualem praeser­tim in possessorio ratione spoly declararemus forum concernere, eandemque pro animi nostri delibera­tione, iuriumque et litteralium instrumentorura vtra­rumque partiura , ac attestationum, testium exami­natione et inspectione, ad vigesimum diem sabbathi, proxime ante festura BB. Vili et Modesti Martyrum, sine crastinatione de nostro oflicio duxeramus pro­telandas. Quo adueniente, et Georgio filio dicti Ni­colai Konth de Juthas pro se personaliter, pro Fran­cisco autem et Michaele , fratribus suis vterinis cura procuratoriis litteris Capituli dictae Ecclesiae We­sprim. ac Domino Dominico Episcopo praedicto pro

Next

/
Thumbnails
Contents