Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

ctio adinuenit sapientum , vt ea , quae in tempore geruntur, ne labantur cum eodem, litterarum te­stimonio solidentur. Proinde ad vniuersorum noli­tiam tam praesentium, quam fulurorum, harum se­rie volumus peruenire, quod nos litteras Serenissi­mi Principis, Domini Alberti, Dei gratia regis Hun­gariae , Dalm. Croat. etc. Austriae ei Stjriae Ducis, nec non Marchionis Morauiae, etc. introductorias et stalutorias nobis directas summa cum obedientia , et honore, quibus decuit, recepimus in haec verba: Albei tus (V. supra anno hoc). Qujbus quidem litte­ris modo praemisso honorifice receptis, nos manda­tis eiusdem Domini nostri regis m omnibus obedire cupientes, vt tenemur, vna cum praenominato Ja­cobo de fcvysthur, homine suo regio superius nomi­natim conscripto, fratrem Gallum Sacerdotem, vnum ex nobis , ad praemissas introductionem et statutio­nem suo modo p^rfieiendam nostro pro testimonio duximus destinandum. Qui demum exinde ad nos reuersi nobis conformiter retulerunt, quod ipsi die Dominico proximo ante festum B. Mathiae Apostoli, proxime praeterito, ad facies piaenominati castri Dragol spectantium , vicinis et commeianeis ipsorum castri et oppid irum ac possessionis et portionis pos­sessionariae inibi iegitime conuocatis, et ipsis, &i­gnanter autein ven. ae relig. viro, Doinino fratre Videntino , dietae Ecc!esiae Praeposito, Praelafo scilicet nostro et Magistro Laurentio de Cliitar , nec non Ladislao Solyensi, dicto de Wezeche , propin­guis sci icet et commetaneis praescriptorum castri et oppidorutn praesentibus, accedendo, introjuxissent praefatum Dominum Georgium Archiepiscopum in dominium eorumdem castri Dragel, et oppidorum similiter Dragel et Hydweg appellatorum, tributo­Tom. XI. 12

Next

/
Thumbnails
Contents