Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

et scandalosae iniuriae exortae fuerint, quarurc prae­textu ipsum Dominum Simonem Archidiaconurn ad praefati Jacobi instantiam, auctoritate nostrae lega­tionis in nostri praesentiam citauerimus; tamen par­tibus ipsis in termino statuto etdeputato, coram i.o­bis in iudicio comparentibus et causam ipsam inter ipsos, vt praefertur, dudum motam et veniillatam deducentibus , quia tandem idem Simon Arthidiaco­nus per expresse deducta in re huiusmodi, vidit et manifeste recognouit, se contra eurndein Fratrem Jacobum enormiter excessisse , in eo male , iniuste et perperam egisse, et errasse, quod ipsum excom­municatum per proprias suas litteras denunciari fe­cisset, per suum commissarium; quare dictus Ar­chidiaconus ob id suum huiusmodi commissum erro­rem coram nobis recognoscendo, ab eodem fratre Jacobo- yeniam humiliter et deuote postulauit, de omnibus contra personam suam et oflicium, et fa­mam suam attentatis, quod quidem Frater Jacobus, propter gloriosum Deum omnia haec eidem coram nobis indulsit et remisit, in filium atque fratrem ca­ritatiuum , sub amplexibus et per osculum pacis re­cepit, et in carilate Spiritus Sancti coniuncli, simul ambomagna beneuolentia se amplexati sunt, in omni concordia et fraternitate. Quocirca vobis vniuersis et singulis Dominis supradictis et cuilibet vestrum in solidum, ac qui presentibus fueritis seu fuerint re­quisiti, in virtule, sanctae obedientiae, et sub ex­communicationis poena, quam in vos et quemlibet vestrum , auctoritate nostrae legationis , nisi feceri­tis, quae mandamus, ferimus in his scriplis, distri­cte praecipimus, et sub eadem poena excommuni­cationis mandamus, quatenus mox receptis praesen­tibus, vos Domini Archidiaconi per omnes vestros^

Next

/
Thumbnails
Contents