Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

dam; qui in ea procedens sententiam praedictam per suam diffinitiuam sententiam reuocauit; a qua fuit pro parte dicti Gregory ad sedem praedictam appel­latum , dictusque praedecessor causam appeilationis a sententia Episcopi Guillermi interpositae huiusmo­di, dilecto filio Magistro Joanni Walling— tunc suo Capell ano et causarum praefati palaty auditori , au­diendam commisit et fine debito terminandam, qui etiam in ea procedens sententiam Guillermi Episco­pi liuiusmodi per suam diflinitiuam sententiam con­firmauit; cumque a sententia Joannis Audiloris liu­iusmodi fuisset pro parte ipsius Gregorii ad sedem appellatum eandem , idem praedecessor causam vlti­mae appellationis huiusmodi quondam Petro Nar­cinzo, tunc suo Capellano etauditori causarum eius­dem palaty audiendam commisit et fine debito ter­minandam. Postmodum vero nobis, qui dicto prae­decessore, sicut Altissimo placuit, sublato, de me­dio , fuimus ad apicem summi Apostolatus assum­pti, praemissis, et quod licet in testamento praedi­cto caueretur expresse, quod ipse Prior et Fratres alium, quam charissimum in Xto filium nostrum Regem Hungariae illustrem in eorum Patronum eli­gere et villas, bona praedicta, possessiones, et res praedictas in alium , quam Praepositum dictae Ec­clesiae pro tempore existentem alienare nonpossent, et si contrarium facerent, villae, bona, praedia possessiones et res ipsae ad praepositum pro tempo­re existentem, et Ecclesiam praedictos deuolueren­tur ; tamen lite huiusmodi coram praefato Joanne Auditore indecisa pendente, Prior et Fralres huius­modi, qui eundem Gregorium Praeposilum super villis , bonis, praediis , possessionibus et rebus hu­iusmodi vetitum seculare adforum traxerant, ac etiam

Next

/
Thumbnails
Contents