Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

possessiones nobilium Archiepiscopalium de Gadowcz ex illa parte Danuby ab vna, parte vero ex altera quasdam possessiones rurales simililer Archiepisco­pales Nazwaad et Nandor appellatas in fluuio Danu* bii subtus loca Danubialia, in quibus fluuius Waag vocatus in ipsum Danubium versus praedictum ca­strum Komaron cursiue fluit, et subintrat,in eodem fluuio Danuby, qui vulgariter Waagwiz in praesen­tiarum nuncupatur, habitas, aestimando eas ex quorumdam tali quali, imo friuola informatione, iu­ri regio et nostro spectare et pertinere debere; per nostros ad hoc deputatos homines pro vsu nostrae Maiestatis piscari fecissemus : Tandem fidelis noster Reuerendissimus in Christo Pater, Dominus Geor­gius Archiepiscopus Strigoniensis, Summus Cancel­larius Regiae Maiestatis, nostram illic superueniens in praesentiam , praedicla loca piscatoria , per nos, vt praemittitur piscari facta, intra dictarum suarum . et praefati sui Archiepiscopatus possessionum termi­nos existere , ipsiusque sui Archiepiscopatus et per consequens sua esse, et ad eundem suum Archiepi­scopatum semper et ab antiquo specfasse, et pro­uentus eorum suos praedecessores Archiepiscopos, consequenterque se ipsum hactenus percepisse, al­legauit. Et iicet hoc idem de nostrae Maieslatis commissione certorum iurium et etficacium littera­lium instrumentorum suorum superinde confectorum coram nobis productione euidenter comprobauerit; tamen adhuc nos sperantes forsitan , aliquas literas, seu quaedam alia litteralia instrumenta in contrari­um ipsorum litteralium munimentorum per ipsum Dominum Archiepiscopum coram nobis producto­rum, emanatas in nostra domo tauernicali fore reposita, posse inuenire. Eadem in ipsa nostra

Next

/
Thumbnails
Contents