Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
ris ciuitatum , oppidorum, et villarum, ducatuum nostrorum forisari non permittemus; imo sine dolo et fraude iuxta totale nostrum posse, eam per ducatus et dominia nostra duci minime permittemus. Et vt iugis amor et caritas inter nos et praefatos Dominos Vladislaum Regem etCasimirum Electum et dominia nostra vtcunque queat permanere, et haec felix concordia et vnio fraterna possit perpetuo inconcussa permanere, omnia suprascripta implere, fideliterque et constanter tenere et attendere promittimus et volumus sine dolo et fraude , et quouis exquisito colere sub fide et honore nostris. In quorum omnium praemissorum robur et eiusdem testimonium, sigilla noslra ducalia, praesentibus sunt sub appensa. Actum et datum in campo ante Strzelcze, feria secunda proxima post sancti Francisci. Anno domini Millesimo quadringentesimo tricesimo octauo." Ex originali. Apud Dogiel 1. c. Tomo I. p. 8—9. Albertus Taboritas extremain vsque inediam, vt equoruin suoruin carnibus vitam misere tolerare cogerentur, pressit. Tum seu fame laborantiuin misertus, seu ipse quoque annonae necessitatein passus, XX-a Septembris obsidionem soluit. (30. Septembris.) Exercitus dissoluti alam vnam Georgius de Podjebrad, Taboritis auxiliatus, magna affecit caede. Hinc nominis consecutus gloriam. Albertus Pragam reuersus, Wladislaum, Poloniae Regem Silesiae inuadendae iinmiuere, audiens, cunctatus nihil, Vlrico Cil— leiensi, venia data, Gubernium Bohemiae concredit — inauspicate; ac fine mensis Septembris in Silesiam exercitum ducit. Duces Silesiae Superioris pactis Conuentis furorem Polonorum igne ac ferro saeuientium a ditionibus suis auertunt, inferiores vei o Silesiae accolae, Regis Alberti auxilio expectato, rara fide tolerant. Wladislao, Silesia inferiuii expilata, Bohemiam petenti, milites sui Tom. XI. 9