Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)
Canonicis Loci eiusdem rite factis, confectas, et emanatas tenoris infrascripli ; supplicans annotatus Martinus Piaepositus , suo, ac aliorum quorum supra numinibus, et in JPersonis Nostro Culinini prece subiectiva, ut easdem binas Litteras annotatorum condam Stiborii, et Capituli ratas, gratas, et acceptas habendo, nostrisque Litteris sub praesenti nostro secreto Sigillo quo ad praesens utiRex Hungariae utimur, emanandis, verbotenus inseri faciendo, praemissis Donationi, et perennali Collationi, ac legitimae Statutioni praefatae Possessionis, aliisque omnibus, et singulis in tenoribus praescriptarum binarum Litterarum contentis, et specificatis, nostrum Regium Consensum benevolum pariter, et assensum praebere dignaremur: Quarum quidem Lilterarum unius scilicet praefati condam Stiborii tenor talis : In Nomine Domini Jesu Christi Salvatoris nostri Amen. Ad perpetuam rei memoriam maxime necesse est, ea, quae ad cultum Divinum perpetuis sunt dirigenda tcmporibus, ut hominum pariter et Litterarum Testimonio confirmentur. — Nos igitur Stiborius de Styboricz Dominus, et Haeres de Bolondocz etc. ad Universorum praesentium, et futurorum hominum notiliam tenore praesentium volumus pervenire; Quod praetenden. salutem animarum Parentum , et Benefactorum, nec non omniuin Consangvineorum, et Amicoruin noStrorum praesentium, et futurorum , non per errorem, aut improvide, sed animo deliberato, sano, maturoque Consangvineorum, et Consiliariorum noslrorum praehabito Consilio Religiosis viris fratribus Domino Martino tunc Praeposito, et Conventui Canonicis videlicet Regularibus sub Regula B. Augustini Monasterii B. M. Virginis in Ujhely de prope