Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi XI. (Budae, 1844.)

pedit, universis ! Quod nos attentis et consideratis, dignaque mentis nostrae meditatione recensitis prae­claris fidelitatibus, meritis, virtuosis gestis, laude dignis obsequiis, et sinceris complacentiis fidelium nobis syncere dilectorum Joannis de Septemtiliis, et Henrici Mionich generi eiusdem, Ciuium nostrae Ciuitatis Budensis , quibus iidem in nonnullis Re­gnorum nostrorum arduis negotiis, et expeditionibus, sub locorum, et temporum di versitate, mente pura, et cum integritate xidei , ac deuotionis ardore, et aestuantis animi desiderio personas, et res eorum, atque omnes facultates, variis fortunae casibus, et imminenlibus periculis exponere non formidanles, quondam Excellentissimo Principi, et Domino Do­mino Sigismundo Dei gralia Romanorum Imperatori semper Augusto, ac Hungariae, Bohemiae, Dalma­tiae, Croatiae Regi, Pati i et socero nostro charissi­mo nuper defuncto, benedictae memoriae, et Sa­crae ipsius Regni Hungariae Coronae, pro ipsius quondam Patris et Soceri nostri honoris exaltatione, et extollendis titulis, laudabiliter et virtuose stu­duerunt complacere, seque gratos reddere et acce­ptos , prout super his a quam pluribus fidedignis, et notabilibus Personis, nostris utpote fidelibus te­stimonia suscepimus utique fide digna; ratione quo­rum quidem servitiorum , et laudum praeconio di­gne attollendorum meritorum ipsorum Joannis de Septemtiliis , et Henrici Mionich , licet iidem multo maiora anthidotorum praemia a nostra Maiestate me­rerentur reportare: ut tamen ad praesens modice iisdem aliquantisper videamur respondere, quasdam Portiones possessionarias in Possessione Chaba in Co­mitatu Borsodiensi existente habitas , quae partim crga nianus Regias a dudum, partim vero Andreae

Next

/
Thumbnails
Contents