Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)
Et eodem tempore, de eadem regione, venit quidam nobilissimus miles, nomine Helen, cui etiam Dux terras condonauit." Tdem cap. LVII. 2) Milites Europaei: hi a Geysa Duce ac Proto rege Stephano , tum aliis regibus, sunt exciti: „Gevsa namque Dux, inter alios, diuino praemonilus oraculo, conuertere coepit Hungarorum gentem ad fidem Christianam, et dum monitu illos conuertere non posset, paganorum ritibus deditos, et intentos, oportebat quosdam armis edomare ; ad quod faciendum , quia plures fuere fidei repugnantes, quam adhaerentes, necessarium liabuit desiderium suum diuulgare regibus et principibus christianis. Quo audito non solum iuuamen ti ansmiserunt, sed etiam personaliter aduenerunt, quibus fuerat Hungarorum crudelitas nociua et exosa.'* Chr. Thur. P. II. cap. IX. ,,Sicut enim ex diuersis partibus prouinciarum veniunt hospites; ita diuersas linguas et consuetudines, diuersaque documenta et arma secum ducunt, quae omnia regiam ornant et magnificant aulam, et perterritant exterorum arrogantiam." Proto rex Decr. I. monito VI. „Intrauit ergo primo Deodatus, de Comitibus S. Seuerini de Apulia. Iste cum sancto Adalberto, Pragensi Episcopo, Sanctum regem Stephanum baptisauit." „Post haec de Alemania Volphgerus , cum fratre suoHedrico, deComitibus Houmburg ortus, cum trecentis dextrariis phaleratis introiuit. Ascendit quoque de Bauaria. Posthaec venit Hunt et Pazman , duo fratres carnales, milites coridati (phalerati) orti de Sueuia ; hi — tandem S. Stephanum regem in flumine Goron, teutonico more gladio militari accinxerunt. Postmodum intrat •de Wassui burg Cotues Vencellinus. Hic Cupan duce.m in Simigio interfecit. Post hunc introiuit Pot