Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

illum domi quoque nostrae adoplare placuit. Munus hoc, cum stipendio contribuendo, in non —nobiles est deuolutum. Decreto anni 1715. art. 23. In Cro­atiae, Slauoniae ac Transiluaniae finibus quaedam veterum castrensium species reuecta , quae confini­ariorum nomine venit. Eam tamen gloriam Status nobiles sibi reseruatam, publicisque sanctionibus firmatam voluerunt, vt, si hostis in regnum irrum­peret, neque ordinariis viribus eiici posset, viritim, cum gentibus, arma capere, suismet sumtibus — teneantur. Quod sub initiis regni Augustae Mariae Theresiae, ab hostibus vndique circumuentae, glo­riose praestiterant quoque. Altera post annos qua­draginta insurrectio, Gallis regnum inuadentibus, iusto serius congregata, nec armis congrue inslru­cta, nec exercitio roborata, minori cessit gloriae; debitamque poscit reformationem. Praestationes co­lonorum pietate M. Theresiae, Francisci II. ac Fer­dinandi quinti Augustorum regulatae. Vt et Ilunga­rorum ingenium scientiarum , artium, ac religionis cultu mitescat, alienigenarum ver.o aemulatio legum moderamine temperetur, necessitatibus publicis com­munibus subsidiis prouisum sit, precandum. Jam ad vicissitudines regni ab anno 1382— 1437. nouis documentis illustrandas conuertimur. Pestini 14. Junii 1841. AUCTOR. arbitrarias: ad inuidiam dedinandam vetus do argumen­tum: ,,Nicolaus K. cum Caseoforum (Kesmarkinum) non vt inimicus, sed amicus intromissus esset; omnes alios — terrae Scepusiensis exeintos, late est depopulatus, et insignis praedo huius territorii, ad vota taxauit." Ex authentico anni 1533.

Next

/
Thumbnails
Contents