Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)
polim ac militum nostratium notitiam rei bellicae consideremus. ,,Mox Franci praecipiendae pugnae insolenti cupiditate capti, priusquam vniuersae regales copiae instructi ex ordine aciebus, signis collatis praelium lnirent, e castris prosilientes , ac desilientes ab equis, vt eorum moris est, pedites certaturi contrarias irruerant in turmas ; diro itaque bello inter vtrosque vigente, quum Hungari sellatos Francorum equos, cursu transuerso, regia petere castra conspiciunt, nondum enim illorum bellandi vsus ipsis notus erat, illos omr.ino hostium per manus extinctos fore credentes, graues dissoluti in tumultus, castra, pariter bellica relinquentes ingenia , tuit; ita Stephanum Laczkovicsium Vajuodam , bello Neapolitano; Nicolaum item Konth de Hederwara, successorem illi datum, imperatoria dignitate in Thomam »le Monoszlo translata. Stipendiariorum militum Germanorum, seditionem in castris commouentium, primipilos, ne exempli vis vltro serperet, ante omnium ora et oculos concidi iussit, caeteros autem iuramento prius adstrictos , se illico in Gennaniam reuersuros, neque vnquam apud hostem militaturos, sine mora diinisit , aegre admodum exoratus, vt aliquos ex ipsis veniam deprecantes, sub sua signa reciperet. Neque pugnantiuin virtutis testis et aequus arbiter quempiam, egregie inerituin, abire siuit indonatum: obscuro loco natos eapropter nobilitate, nobiles opibus ac honoribus auxit. Chr. Thur. P.III. cap. II. III. XII. XVIII. XXI.—LI. Politicae prudentiae, virtutisque bellicae hac laude consecutus fuerat Ludouicus, vt non omnibus solum prouinciis, quarum titulos reges Hungariae gerunt, sed etiam Polonis ac Tartaris sit dominatus. Sed virtus ipsius in Haeredes non transiit.