Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

gni nostri praedicti a partibus Bohemiae et Morauiae, a quibus propter ingruentiam praesentis temporis, ab aliquibus elapsis annis hucusque frequentiores, feruentioresque ipsum regnum pertulit hostilitates, vi nostra regia reddere securiores; onus infrascriptum spo nte, imo ex debito regali in nostras regias cu­ras et expeditiones duximus assumendas; videlicet, vt ciuitates et castra subscripta, ciuitatem et castrum Posoniense , ciuitates Tyrnauiensem , Zakolcza , ca­strum Thrinchiniense , et alia castra ac munitiones et fortalitia in confinio Morauiae et iuxta fluuium Wagh, situata, quam in omnibus confiniis et metis regni nostri, ex quacunque parte apud manus no­stras regias habita, et in futurum quouis euentu et casu eisdem nostris manibus applicari contingentia , nostris sumtibus regalibus — muniemus et tutabi­mur sufficientibus gentibus, armis, et victualibus, aliisque necessariis." Decr. an. 1435. emanato 1) E decreti huius Sigismundei articulo Vir illustris Mart. Georg. Kovachich 1. c. p. 66. arguit internain externam­ue securitatem, atque confinia tuendi munusRegibus so­lis incubuisse; sequentibus rationibus: 1). E praescri­pto art. 7. anni 1222. et art. 15. A. 1231. Nobiles, prae­terquam si ex aduersa parte exercitus supra regnum ve­nisset, ire obligatos haud fuisse. —Ast id cardinali re­gni constitutioni repugnat: „Principes, Barones, Coini­tes, Nobiles, sunt regni propugnatores; defen-' sores imbecilium, expugnatores aduersariorum, Mo­narchiarum augmentator e s. Illi tibi militent." Decr. S. Stephani L. I. cap. VI. Repugnat iustitiae: bo­nis castrensium, ac milituin statiuorum in Nobiles con­gestis, munia etiam horum in eosdem deuolui oportuit.

Next

/
Thumbnails
Contents