Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)
iu noslram exsurgendo praesentiam , respondit lali modo: quod hoc benc verum esset, vt quaedam litera ipsius Capituli Yarad. quae scilicet praetactum Bartholomaeum, filium Ompud de ipsa possessione Bagamer fore nominaret, apud ipsum haberelur , quarum paria ipsi Magistro Egidio literato dare promptus esset et paratus , vbi et in instanti ipsas lileras ipsius Capituli Varadien. priuilegiales nobis praesentauit habentes hunc tenorem: Capitulum Ecclesiae Yaradien. omnibus ClTfisti fidelibus presens scriptum inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notieiam harum serie volumus peruenire: quod accedenles ad nostram praesentium nobiles viri Bartholomaeus , filius Ompud, de Bagamer, de genere Guthkeled, pro se personaliter, pro Nicolao filio Omodei, cum certis litteris procuratorys Capituli Ecclesiae Jaurien. ex vna parte, item Michael filius Baroch de genere Cliak, et Joannes filius Baroch , fil v Baroch, ab altera, et vlraque pars instanter nostrum hominem , scilicet vnum ex nobis pro testimonio ad reambulandas dislinctiones, et vbi necesse fieret erectiones, et renouationes (metarum) inler possessiones ipsorum, scilicet Bagamer. et Serend , vocatas, a nobis dari ipsis postularunt, et nos communis iuris debito prouocati, ad instantiam vtrarumque partium praedictarum nobilem virum et discretum Magistrum Emericum Horarium Ecclesiae nostrae ad praemissa exequenda duximus destinandum pro testimonio, qui quidem homo noster demum pro diclis partibus ad nos reuersus nobis dixit viua voce, quod ad faciem dictarum possessionum cum praescriptis partibus accessisset; metas earumdem hoc ordine reambulando pacifice vidisset extitisse, et vbi necesse fuisset, re-