Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

nos concessa cum munitione, et appensione suorum gratiosorum sigillorum Regalium ut est moris Re­giae Maiestatis cum omnibus et singulis clausulis et capilulis necessariis et oportunis facientibus pro for­tificalione, et corroboratione omnium praedictorura, quamvis in praesentibus litteris de eis non faceret mentionem expressam. Et Insuper promittimus prae­senlium testimonio, praedictamque Communitatem Sibinicensem assecuramus, quod in nullo nec in ali­quibus suprascriptis excedemus, sicque omnia, et singula supra et Infrascripta perpetuo tempore firma et rata habebimus, et non in aliquo contraveniemus siue faciemus ullo modo sub vinculo Juramenti no­stri supradicti Ipsosque Sibinicenses contra quosli­bet defendemus, et Juvabimus per nos, et ipsum dominum nostrum Regem, atque favebimus totis nostris viribus et posse, In quorum omnium fidem corroborationem , et testimonium veritatis praesen­tes noslras priuilegiales lileras fieri Iubximus et no­stro sigillo pendenli communiri, ac corroborari. Da­tum Cetine sub castro Egin die tertio decimo men­sis May anno domini nostri yehsu cliristi Millesimo quadringentesimo secundo, decimae Indictionis. Subiuncto pro ipsorum exponentium parte in expo­sitione Jamdicta, quod vir Magmficus Loysius Al­demariscus de iNeapoli miles Regni nostri Siciliae Marescallus nostrarumque Galearum Capitaneus et noster in diclis Regnis Hungariae, Dalmatiae, Croa­tiae etc. Yicarius consiliarius similiter et fidelis no­ster dilectus motus supplicationibus j)ro parte dicto­rum Communitatis, et Ciuium sibi porrectis, au­ctoritate similiter vicariatus nostri , qua fungebatur, et fungitur in Regnis eisdem confirmavit, et acce­ptauit exponentibus ipsis omnia, et singula priuilegia

Next

/
Thumbnails
Contents