Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

ris tam praesentibus, quam fuluris. Dum fidelium nostrorum petitiones supplices ad gratiam exaudi­tionis admittimus Ipsorum erga nos deuotionem, et fidem promptius adaugemus. Sane pro parte virorum nobilium Communitatis, et Ciuium Ciuitatis nostrae Sibinici partium Regni nostri Dalmatiae nostrorum fidelium dilectorum fuit Maiestati nostrae reuerenter expositum, quod olim vir Magnificus Cheruoya sum­mus Voyvoda Bosnensis, ac noster in Regnis nostris Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. Generalis vi­carius, Consciliarius et fidelis noster dilectus aucto­ritate vicariatus nostri qua in dictis Regnis fungeba­tur, et fungitur, certas dictis exponentibos confir­mavit, et fecit gratias in subscripli ipsius Vojvo­dae literis annotatas , quarum tenor per omnia ta­lis est. Nos Hervoye Regnorum Rassiae, et Bosnen­sis suppremus Voyvoda, ac in partibus Dalmatiae , et Croatiae Serenissimi principis et doinini nostri naturalis domini Ladislai dei gratia Hungariae, Dal­matiae, Croatiae, Jerusalem, Siciliae etc. Incliti Regis Vicarius generalis. Universis et singulis qui­bus expedit memoriae commendantes significamus , quod cum uniuersi nobiles Ciues, et Communitas Ciuitatis Sibinicensis pernobiles viros Johannem Ta­vibch, Stepanum Maphey, et Johannem Missich Cives eiusdem Civitatis ambaxiatores, et nuntios speciales ipsorum habita conversione ac lnclinacione ad ipsum dominum nostrum naturalem dominum La­dislaum Regem memoratum , libertates , Jura , gra­tias, donationes, et consuetudines antiquitus et de moderno sibi ipsis dare postulassent ac pro his et ce­teris gratys Inferius declarandis praefati domini no­stri Regis vexilla imponere eorum Ciuitati et oma­gium Juramentum fidelitatis obseruandum assump-

Next

/
Thumbnails
Contents