Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

ris, Conradus miseratione Diuina Archiepiscopus Nicosiensis, Domini Papae Camerarius, salutem in Domino. Yniuersitati Vestrae notum facimus per praesentes, quod reuerendus in Christo Pater Gre­gorius , Dei gratia Episcopus Chanadiensis, pro parte partis communis seruitii, in quo Camerae Apostoli­cae sub certis poenis et sententiis ratione Ecclesiae Sirmiensis, cui tunc praefuit, extitit efficaciter ob­ligatus, decem florenos auri de Camerat. non facta, diuisione de minutis seruitiis, nec aliquid soluto sa­cro Collegio Dominorum Cardinalium, nobis die da­tae praesentium, solui fecit realiter, et cum effe­ctu, per manus Venerabilis viri, Domini Nicolai Joannis Canonici Cenadiensis, de quibus sic datis et solutis ipsum Episcopum, eiusque haeredes et suc­cessores, et dictam suam Ecclesiam ratione prae­sentium quietamus, absoluimus, et etiam liberamus, etc. ipsum ab excommunicationis sententia, etc. se­cum super irregularitate, etc. Verum intellecta mo­le grauaminum etc. terminum etc. vsque ad festum .Natiuitatis Domini nostri Jesu Christi proxime futu­rum prorogamus etc. Ita tamen etc. In quorum etc. Datum Romae apud S. Petrum sub anno Domini MCCCXCVIII. Indictione Vl.die tertia mensis Apri­lis, Pontificatus anno nono." Series Episc. Chanad. p. 81. Hic Gregorius Episcopus in diplomatibus nostris occurrit nomine Fratris Dosa de Marczaly ; translatus fuit de sede Siriniensi ad Chanadi­ensem, titulo connnunis seruitii soluere debebat 900 flo­renos Auri. V. lbid. p. 87.

Next

/
Thumbnails
Contents