Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

vincere siue mori." Ibid. 7). Victoria reportata Deo gratiae actae , strenuis militibus praemia distributa, fugitiui ludibrio liabiti: „SaIuauit Deus Hungaros in illa die de faucibus draconum crudeliter saeuienti­um. — Rex autem, diuina gratia felici potitus vi­ctoria, simul cum vniuersa gente sua benedixit et glorificauit Deum." Ibid. cap. LXV. „Rex autem di­uino fretus auxilio, continuit omne robnr Borichii in praelio , et fugauit illum in gladio, conclusitque exercitum Polonorum in morte. — In ipso autem praelio acriter ac praeceteris pugnauere Myksu, Gaab , et Bathur et multos ex illis ceperunt et in­terfecerunt, erantque eorum Joricae sanguine hu­mano confectae. In hoc praelio Miksa cepit Tyo­dorum, incentorem malorum; Vosos cepit VitaJem, Gaab vero fratrem Comilis de Cracouia, Polonum. Batur cepit Endre. Quos cum ad regem duxissent. grates multas eis egit, et elegantissime remunerauit eos." Ibid. cap. LXIV. S). Iis, qui fortiter pro sa­lute patriae pugnando sunt defuncti grates eliam post obitum redditae: „Siquis Jobbagio habens honorem in exercitu fuerit mortuus, eius filius vel frater con­gruo honore sit donandus. Etsi seruiens eodem mo­do fuerit mortuus, eius filius, sicut regi videbilur, donetur." And. Anno 1222. art. 10. Segreges vero ac fugitiui opprobrio atque ignominia mulctati: „Quia septem Hungari se occidi (A. Ch. 9r>5.)curn sociis aliis non elegerunt, communitas talem sen­tentiam dedisse perhibetur: vt omnia, quae habe­bant amiserunt, tam in re stabili, qnarn moJiili; ab vxoribus et pueris ipsos separantes: pedites sine cal­ceis, proprium nihil habere permisit; denique eti­am itisimii! de tabernaculo ad tabernaculum rnendi­cando , vsque dum viuerent, ire compulerunt. Qui

Next

/
Thumbnails
Contents