Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

3). Barones regni banderiati peraeque possessiones, suis muneribus inhaerentes, in stipen­dium tenuerant praeter tertiam partem reddituum Castrensium, quam munere Comitum nacti sunt: de Palatinis sane nouimus: ,,Rex Colomanus, filius Geysae, Palatinoregni sui qui pro vtiiitale No­bilium praeficitur, suos Vduarnicos vti dedit." Si­mon de Keza 1. c. p. 90. Idem censendum de Banis, ac Vaiuoda Transiluaniae pro paritate oflicii; deMa­gistro autem Tauernicorum et aliis, confer teslimo­nium Rogerii saepe laudatum Cap. X. Wladislaus R. H. possessiones Solymos Beregzow , Nyava­las et Buryan, in Comitatu Hunyad , quae alias ad officium Vaiuodatus Transiluaniae spe­ctabant, pro vtroque Joanne, filiis Voyk de Hunyad, Banis Zewriensibus donauit. A. MCCC. XL. V. Cod. 4). Dynastae, amplas nacti possessiones: in stipendium obtinuerant quartam partem marturina­rum : ,,Pro singulis Marturinis quatuor pondera sol­uantur; quantumcunque in ea prouenerit, tertia pars domino fundi persolualur." Andreas A. 1231. art. 33. Accesserunt subin etiam collectae a populis suis: Decr. I. Col. cap. 70. 5). Praelati banderiati, lii non absimili­ter in stipendium populos impetrarunt praedialistas cognominatos : „Praelati, quibus Rex Colomanus lar­gitus erat de capliuis suis" Simon de Keza. Hac do­natione fundatur primaeua Praelatorum banderia statuendi obligatio, non in decimis; quae ecclesiis fuerant atlributae: V. Decr. Colom. I. cap. 25­l) Censeut Nobiles nostrates, Maiores suos terras nou in militiaestipendium, sed d o n o a b s o 1 u t e , obti-

Next

/
Thumbnails
Contents