Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)
tjue pacifice et hinc expeditis et factis mercalionibus et negotiationibus veslris, similiter una cum rebus et mercibus vestris etiam absque omni tribuli solutione secure et pacifice ad propria valeatis et poteritis remeare. Et hoc idem comiltimus in Foris et Locis publicis proclamari, praesentes autem, dum Nobis reportate fuerint, sub Sigillo Nostro maiori privilegiaiiter emanari faciemus. Datum Budae octavo die Festi Epiphaniarum Domini. Anno Millesimo Tercentesimo Octuagesimo quinto. Originale in membrana expedituin; Sigilum valde parvum caput Draconis inter duas caudas praeseferens, cerae rubrae impressum. Communicavit Georg. Oyurikovits. XLI. Maria regina libertates , iura Ciuibus de Solna, alias Sjlna> a Carolo rege concessas , confirmat. S. A. Anno Domini 15S4. Viennae duodecima mensis Octobris datae sunt literae regiae Maiestatis Ferdinandi, priuilegiales manu suae Maiestatis subscriptae, sigilloque secreto suo impendenti communitae, quibus mediant. regia Maiestas serenissimi re~ gis Ludouici, Praedecessoris et sorory suae Maiestatis continent. in se tenores literarum Serenissimorum quondam Dominorum Wladislai, Mathiae, Alberti, Sigismundi, similiter regum Hungar. et Dominae Mariae reginae, praedecessorum nostrorum, felicium recordationum, habent. in se confirmatiue quasdam literas Serenissimi quondam Principis, Domini Caroli, similiter regis Hungar. super subsequentibus libertattbus, per eundem Carolum regem Ciuibus et incolis Oppidi Solna datis et concessis. Primo quod per vnum milliare, nullus operarius, quoquo nomine censeatur, alias nisi in ipsa ciuitu-