Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)
que Episcopatui, et praedicto Domino Andreae Episcopo, et sibi succedentibus et iure donationis dederunt coram Nobis — perpetuo possidendam; nihil dominii assumentes (euictionem legalem) In cuius memoriam — Datum Anno (numerus est detritus). Ex archiuo Capituli Alheu. Transilu. Fasci. IV. nro 38. XXVII. Capitulum Budense de possessione quadam Leand, Cott. Bars vendita fassiones edit. A. 1384. Litera Capituli Budensis Nobis praesentata, tertio die festi Beati Andreae Apostoli. Anno Domini Millesimo Trecentesimo ocluagesimo quarto patenter emanata, conlinuerat: Quomodo Strenuus Miles, Magister Joannes, ac Jacobus et Ladislaus filii Clementis de Telegd , ab vna, parte vero ab altera Sebastianus Lileratus, filius Thomae de Bela coram ipso Capitulo personaliter constituti, ydem Magistri Joannes, Jacobus et Ladislaus, confessi extitissent: Quod ipsi quandam possessionem ipsorum, Leandvocatam, in Comitatu Barsensi, iuxta fluuium Garan habitam cum omnibus suis vtditatibus ac Ecclesia lapidea in eadem ad honorem Sancti Nicolai Confessoris constructa, aliisque vsibus et proprietatibus praefato Magistro Sebastiano et Joanni, fratri suo vterino, et Ladislao filio eiusdem Joannis, haeredibusque eorum pro Mille florenis, vt dixissent, plene ab eisdem receptis, et habitis, vendidissent iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam, sub expeditoria cautione , conditioneque literis in eisdem declarata." Ex adiudicatoriis Nicolai de Gara anno 1415. emanatis. 10*