Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)
diabiliter, ab ipsis debeatis exigere, vobis et praenotatis Civibus nostris, aequali portione cedendam secus sub nostre grauis indignationis obtentu nullatenus facere presumentes, presenles vero post lecturam earundem reddi jubemus presentanti. Datum Budae die lS-o mensis July Anno Domini M. CCCLXXXIV. Septima indictione. Diploma originale Membranaceum Ch. Sigillo Reginali ab intus impresso possiilet Nicol. Jankovich. XXV". Guillermus Episcopus Jaurinensis cantoratui decimam de Lovaszpatona restituit. A. 1384. Nos Guillermus dei et apostolice Scdis gracia Episcopus Jauriensis, notum facimus vniuersis, et singulis presentes nostras literas inspecturis, quod quamuis nos ex inductione aliquorum vniuersas decimas ville Loazpatana, sub decimacione seu cultello de Vazar existentis , a discreto et honorabili viro Domino Johanne Cantore pro tempore abstuleramus, quia tamen idem Dominus Cantor ex serie literarum priuilegialium pi aedecessorum nostrorum Episcoporum de eo, quod ipse decime, omni Juristitulo, dignitati Cantoi atus Ecelesie nostre Jaurien. predicte pertinere dinoscantur, nos informauit, prout lucidius in ipsis litteris priuilegialibus continetur: Ideo nos dictas decimas predicte ville Loazpatana eidem Domino Cantori et sue dignitati possidendam et percipiendam remisimus et remiltimus palrocinio presencium litterarum nostrarum mediante. Datum Jaurini in festo Exaltationis sancteCrucis , Anno Domini MCCCLXXX. quarto." L. S. Ex originali. In sigillo rotundo expresse legitur : EpiscoTom. X.Vol. VIII. 10