Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

praeparati." Roger. 1. c. Cap. XIV. — Iu his militi­bus castrensibus, sub vexillo comitatuum suorum militantibus, vicesque militiae statiuae obeuntibus, constitit robur exercitus Hungarici: ,,Est enim non incognitum, quod septuaginta duos habet Hunga­ria Comitatus, — ex his habebant reges — poten­tiam, altitudinem, et munimen." Idem Roger. I. c. Cap. X. Militum castrensiuoi plurirai sunt veris nobilibus aggregati; vt alias docuimus. 3) Jobba­giones praediales Praelatorum Ecclesiae : hi ad ecclesiarum, e quarum praediis viuebant, prae­rogatiuis pene nobilitaribus potiti, defensionem speciatim, et signa dominorum suorum belli sequen­da fuerant obstricti: „Dotauimus, inquit Protorex, monasterium ad radicem montis ferrei, liberis du­centis militibus, quos sub talem redegimus mili­tiam, vt si forte in regione suborialur seditio, ad monasterii armata manu concurrant custodiam." Cod. Dipl. tom. I. p. 297. Praedialistae Strigonien­ses diplomate Belae IV. anno 1256. dato vocantur l) Humani quid passus est 111. Vir Palma, dum a primordio Castrenses o r d i n a r i o s, seruientes vero regis, vulgo Nobiles, extr aordinarios facit regni milites; vtut nouerit, Regnum ab ingenuis Hungaris conquisitum, ca­strenses autem Protoregis Stephani, ac Colomanni pro­uidentia subortos, atque primitus ad defendenda castra deputatos fuisse. Ignorat, hos cum Vduornicis a Ludoui­co M. in Nobilium coetum cooptatos: ,,Huius etiam tem­pore multi Vduornicorum et alii conditionariorum Curiae, ad diuersas seruitutes adstricti, sunt exempti, et in coe­tuin regni Nobiliuni aggregati." Chron. Thur. Par. III. Cap. LI. — Si hoc, vbi ordinarii milites praeterquam Nobiles ?

Next

/
Thumbnails
Contents