Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)

loniae, Dalmaliae etc. Genitricis nostrae carissimae venientes jraesenliam, nostrae humiliter supplica­runt Maiestati, ut nos in medio vestri modum et consvetudinem Cambii in Mercimonialibus et aliis rebus fiendi pro Vestro et Regnicolarum nostrorum commodo disponere, Nundinasque seu Forum an­nuale iiberum Vobis et ad dictam Civitalem Ve­stram Posoniensem concedere dignaremur. Super quibus sic eidem Universitatis Vestrae Fidelitati praesentibus respondimus: quod, quia nos iuxta nostrum Regii Regiminis officium pro utilitate et perpetuo commodo Vestro et Regnicolarum nostro­rum praedictorum intendere volumus, ideo habita praesentium notitia, una cum aliis fidelibus Civibus aliarum Civitalum nostrarum inibi circumsitarum speciales et matui os habendo Tractatus, si Nostram Maiestatem, sic et eo modo de di^positione prae­missi Cambii et termino celebrationis praedictae Con­gregationis per vestras Literas certissimas informa­bitis, ut huiusmodi constitutio Cambii praedicti, ce­lebratioque dictae Congregationis sine defectu Juri­um nostrorum Regalium, specialiter Tricesimali­um , et absque praeiudicio dictarum aliarum Civi­tatum nostrarum, et specialiter Civitatis nostrae Bu­densis fieri et stabiliri potuerit, extunc Supj)Iicatio­nem Vestram praemissam ad exauditionis gratiam vestrum admittemus iuxta votum , et quid quid in praemissis duxeritis faciendum, per Vestras Litte­ras efficaces studeatis nos informare. Datum Budne in Festo Sanclissimae Trinitatis Anno Domini Mille­simo Tercentesimo Octvagesimo quarto. (L. S ^ Ma­ximi dorso appressi. Communicavit (ieorg. (Tyurikovits.

Next

/
Thumbnails
Contents