Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 8. (Budae, 1843.)
dem dictiJudex Jurati Civeset alii in Causam Attracti aliam Domum vel Curiam praedictorum Patris et Matris ipsius Cath erinae in alio loco, videlicet in terra vel tenulis dictae Civitatis Posoniensis habitam demonstrassent, asserentes, quod mansio et habitatio dictorum Parenlum ipsius Katharinae in eo tempore potentiariae perpetrationis praemissae ibi fuisset; quibus pactis inquirere coepissent, et quidam homines, utpole duo vel tres dixissent, mansionem Parentum ipsius foeminae Katherinae nominatae tempore praemissi facti potentialis in Domo vel Curia ipsius Castri Posoniensis per Procuratorem dictorum Actorum ostensa habuisset ; alii vero incomputabiles homines, videlicet Jobagiones Reginales, et populi Abbaliae Ecclesiae de Pilisio extra murum vel Civilatem Posoniensem commorantes in diversis iocis vel platcis conscientiose requisiti dixissent in conlinentia in oppositum, quod Pater et Maler ipsius Katherinae tempore perpetrationis dictae potentiae non in terra dicti Castri Posoniensis superius ostensa, sed in Territorio praedictae Civilatis Posoniensis, ac in Domo in eodem Territorio habila, per eosdemque Cives demonstrata residentiarn habuissent; praenotati etiam Judex, Jurati et Cives praeter praemissa allegassent isto modo, quod ipsi secundum tenorem et continentiam Lilterarum adiudicatoriarum praedicli Magistri Tavernicorum Vestrorum ex parte praetitulalorum Conciuium ipsorum diclis Actoribus Judicium et iuslitiam in praemissa Causa prompti essent impendere et parati, et quia praefatis Regio et nostris hominibus in praedictis demonstrationibus Domorum et Mansionunj Parentum ipsius Foeminae certitudo non fuisset, ldeo ipsius huiusmodi iudicii et iustitiae impensionem per