Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

medio aliorum assurgendo, proposuit eo modo: quod cum piscina Zsitua ex vtraque parte, et foe­nilia in eadem adiacentia, cum suis omhibus vtilita­tibus et metis possessionis Wii tli, vsque metas pos­sessionis Isa, semper et ab antiquo praedecesso­rum suorum fuisset, et per consequens sua esset, et hoc Yice Comiti, Judieibus nobilium, et Juratis Assessoribus dicti Comitatus Comaromiensis con­staret euidenter, supplicans nostrae Maiestati cum instantia, vt idem Yice-Comes, Judices Nobilium et Jurati Assessores, qualem de praemissis scirent, per nos requisiti, faterentur veritatem. Cumque nos eosdem Yice-Comitem , Judices Nobilium , Juralos­que Assessores super praemissis requisitos habuisse­mus, iidem ad fidem vere Deo debitam, fidelitatem­que nobis et sacro diademati nostro obseruandam, pro dicenda veritate, et iustitia obseruanda, sacro diademati Maiestatis regio, nobis praestitam, prae­missa eodem modo, sicut per praefatum Nicolaum proposita sunt, fuisse , et esse vnanimi et concordi testificatione affirmarunt. In cuius assertionis testi­monium praesentes Literas nostras eidem Nicolao duximus concedendas. Datum XIT. die congregatio- < nis nostrae praescriptae, in loco memorato. Anno Domini millesimo, quadringentesimo, vigesimo no­no. Regnorum nostrorum anno Hungariae videlicet XLIII. Romanorum XIX. et Bohemiae IX." L. S. Ex originali. VI. idem Sigismundus Chaholianis omne ius suum regium, quod in pos­sessionibus eorum haberet, in praemium donat. A. 1429. Nos Sigismundus etc. Memoriae commendamus — quod — attentis et recensitis fidelitatibus

Next

/
Thumbnails
Contents