Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

seque in dominium ipsius quouis quaesito sub colo­re intromissione quomodolibet, factis vel fiendis pro­hibuit contradicendo , et contradixit inhibendo , pu­blice et manifeste nostri in praesentia. Datum feria secunda proxima post festum B. Luciae Virginis. An­no Domini Millesimo quadringensimo trigesimo se­ptimo. 1 1' E cliarta originali. CDLX. Nicolaus de Perjn, Banus de Zeurino, regem Sigismundum, vt exercituantibus stipendia subministret, ne mala subsequan­tur, monet. A. 1437. Serenissimo principi domino Sygismundo In­clito regi Hungarie domino suo gracioso. Domine graciose prout eciam nostro in recusu (I. recursu) vestram Mayestatem petiueramus ut quibusdam No­bilibus in partibus istis existentibus salarium dispo­neretis quatenus in seruiciis vestre mayestatis cer­tum cognosceremus, sic et nunc vestram presenti­bus rogamus mayestatem , ac amonemus celsitudinis vestre serenitatem obnixe, ut eysdem nobilibus per nos electis hic salarium ordinetis si non in pecuniis, tamen in salibus facientes, quia si hoc non feceri­tis, tot sales hic habetis, qui in vanum anichilantur, quod si feceritis bene quidem , alioquin, hoc in no­stra fidelitate vestre mayestati in perpetuum exlii­bitura intimemus, qua et vobis tenemur, nuncian­tes, vestram in brevi penitebit mayestatem non fecisse, hec enim nobis confidenter comittetis, si vestre mayestati hoc facere congruerit, ut predictis nobilibus premissa salaria mediantibus vestre maye­statis literis persoluere faciamus, quod vestre maye­stalis pro profectu intimamus. Scripta in Maxonde tercio die festi Asscencionis Domini. Ex originali.

Next

/
Thumbnails
Contents