Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
lesimo quadringentesimo trigesimo septimo, die decimaquarta Mensis Martii." Generalis eiusdem manu propria subscriptum apparet: Placet factum. Ex originali Wagner Comit. Saros p. 524. sqq. CDLVIII. Capitulum Albense Dominam Anastasiam in suburbio castri Albensis t in vico S. Elisabeth degentem, vineam suam in promontorio Iszka Cruciferis de Alba contulisse, refert. A. 1437. Capitulum Ecclesiae Albensis memoriae commendamus. Quod prouida Domina, Anastasia vocata relicta Michaelis , filii Eliae, in suburbio Castri Albensis, in vico Sanctae Elisabetb residen. onera cunctorum proximorum, quoad infrascripta ad se assummendo , coram nobis personaliter constituta, sponte fassa extitit in hunc modum: quod ipsa quamdam vineam suam a praefato quondam Michaele Domino et marito suo in ipsam redactam, et deuolutam, quae prius Conuentus Cruciferorum de xAIba praefuisset, in teri itorio, seu monte Izka vocato, habitam, cui ab orientali Stephani dicti VYakws, a meridionali vero Georgii et Ladislai, filiorum Petri, ab aquilonari autem Laurentii dicti Chomor plagis vineae vicinarentur, cum omnibus suis vtilitatibus , et pertinentiis ad eandem vineam rite et legitime spectantibus , praelibato Conuentui Cruciferorum de Alba pro sex florenis auri puri Hungaricis , tum etiam ob remedium animae suae dedisset, donasset et contulisset, lmo dedit, donauit et contulit coram nobis Jure perpetuo et irreuocabiliter tenendam, possidendam, pariter et habendam. Assumendo nihilominus praetitulata Domina Anastasia praefatum Conuentum Cuciferorum de Alba in dominio prae-