Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
Christo dileclis, salutem in Domino paterna cum benedictione. Quod quia .ReJigiosus ac Deo deuotus vir, frater Jaeobus de Marchia, Vicarius Bosnensis, frater noster in Christo sincere dilectus, tum fauorabili sua diligentia ad extirpanda vitia, tum bona praedicationis informatione, Deo volente, vestri in medium sit profecturus: propterea vestras deuoliones et vestrum quemlibet praesentium serie petimus diligenter, quibus etiam , nec non decuinatoribus nostris quibusuis , firmissime committimus et mandamus , quatenus habita praesentium notitia, dum et quando praefatus Frater Jacobus ad nos seu vestrum quemlibet peruenerit, extunc eidem cum suis victualia et alia necessaria ad nostram rationem detis et administretis, imo secus faccre in hoc non praesumatis, nec sitis ausi modo aliquali, quam ad praemissa exequenda ; obnoxius petimus etiam eumdem, vtpula fratrem Jacobum, iuxta tenorem bullac , cuius copiam eidem transmisimus , in confessorum eligendo idoneum, ipsos quos voluerit idoneos habeat locandi facultatem, praesentium testimonio mediante: praesentes post lecturam, quas apud ipsum fratrem volumus permanere, reddi iubemus praesentanti. Datum Quinqueecclesiae primo die ante festum Conuersionis Sancti Pauli Apostoli. An. MCDXXXVII." Apucl Wadding. I. c. nro XI. CDXLIII. Jacobus Episcopus Sirmiensis, errores * et excessus sectariorum per regnum Papae, Eugenio exponit, in iisque exstirpandis Jacobi de Marchia merita commendat. A. 1437. Sanctissime Pater et Domine noster gloriosissi*ie, post deuota oscula beatorum pedum Vestrae