Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)
CDXXIII. Idem Sigismundus Paulo Banfi de Also Lindva recensitis ipsiu« meritis > castrum Bolondocz confert. A. 1437. Nos Sigismundus Dei gracia Romanorum Imperator semper Augustus, ac Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. Rex. Memoriae commendamus lenore presencium quibus expedit vniuersis: quod nos, cuius Imperialis atque regalis magnitudinis dignitas id expostulat, ac officium requirit, vt singulorum nobis fidelitvr obsequencium merita animo metiatur pietatis, et liys, quos opera sue fidelitatis remuneracione dignos efficiunt, grata debeat reddere premia meritorum, quatenus hoc viso nobis subiecti fideliores reddantur , et ad fidehtatis opera exercenda obnixins incitentur. Consideratis et perspicaci meditacione in nostri cordis armario recensitis variis et multimodis lidelitatibus et fidelium seruiciorum extollendis meritis virtuosis gestis , ac sinceris complacentiis fidelis nostri, Magnifici Pauli, filii quondam Stephani, filii olim Bani de Also Lyndwa, Magistri Agazonum nostre Maiestatis, per ipsum in nonnullis nostris ac regni nostri Hungarie arduis agendis ac validis expedicionibus, tam aduersis, quam etiam prosperis, cum supreme fidelitatis constantia et solicitudine indefessa locis debitis et temporibus opportunis, nobis et sacre dicti regni nostri Hungarie corone, a iuuentutis sue gradibus, vsque ad hec tempora inpretermisse , exhib.lis et impensis , que omnia sua seruicia styli officio et scripturaruin denotacione, non sine toedioso labore singillatim possent exarari, aliqua tamen ipsius Pauli , Magistri Agazonum nostrorum fidelia obsequia, per eum Maiestati nostre exhibita, hys scripturis inseri volentes, vt eadem nec vetustas etatis abolere vale-